- LITERAE Clausae Imperatoriae
- LITERAE Clausae ImperatoriaeInthronistieae, Pacisica. Pinnata, vide ubi de Diplomatis, item in voce Cathedra, Inthronisticon, Pacisicae, et Pinna, Sigillum, addam hîc saltem, quod de Literarum subscriptione suggerit Casaub. ad illud Suet. in Tib, Ner. c. 32. Rbodiorum Magistratus, quod Literas publicas sine subscriptione adse dederant — remisit: Literis ad Principem addi consuevisse clausilam, quâ felicitas ei optaretur, ut ex Dione patet; forte fuit, ἐυτύχει διὰ παντὸς, ut in extrema Relat. Demetrii Phalerei ad Ptolemaeum Philadelphum. Quemadmodum privatarum literarum subscriptio apud Graecos ἔῤῥωσο, apud Latinios, Vale. Mittebantur autem illa ad Principes non absentes solum. sed et praesentes scripto adire vetus mos fuit indigitatus C. Nep. in Conone c. 3. cui Thitraustes, delibera, inquit, utrum colloqui malis, an per literas agere, quae cogitas, atuqe a Persis ad alios deinceps Reges, aut regiâ porestate praeditos, delatus. Ita enim de Tib. Tac. Ann. l. 4. Moris quippe tum eras, quamquam praesentem, scripro adire. Causae eius, ut mediate non plus minusque loquantur, ut rem magis animo et memoriae Principi commendent: ne coram alloqunti Principem occupatum longo reneant sermone; ut tempus ad integram consultationem servertur; ut repulsae pudori occurratur etc. Vide Iust. Lips. Comm. et Christ. Forstnerum Not. Polit. ad d. l. nec non Loccen. aliosque ad C. Nep. Apud Plaut. Mil. Gl. Act. 4. Sc. 6. v. 10. per epistolam aut per nuntium. Vide in fra Suus et plura hac de vocis notione, supra, ubi de Vett. Epistolographia. Superaddo, Literas secreto mittendi varios modos memorare Scriptores inter quos Suid. Primi et Cerealis meminit, qui literas et nuntios misêrunt, epistolas mortuorum, qui efferebantur, arcis inferendo aut cum fiscinis fructuum missitando, aut inter calamos aucupatorios occultando etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1205. ut et infra, in voce Scytale: it. ubi de Tithymalli lacte; inprimis vero Iul. African c. 56. περὶ κρυφίας ἐπιςτολῶν εἰσπομπῆς, Aeneam Poliorcet. c. 31. Bernegger. ad Iustin. l. 2. c. 10. et l. 21. c. 6. de literarum vere Supponendarum astu, vide Liv. l. 24. c. 31. alibiqueve.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.